라틴어 문장 검색

et quidem, cum in mentem venit, ponor ad scribendum et ante audio s. c. in Armeniam et Syriam esse perlatum, quod in meam sententiam factum esse dicatur, quam omnino mentionem ullam de ea re esse factam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 15 4:3)
si nihil interest, nulla regula est, nec potest is cui est visio veri falsique communis ullum habere iudicium aut ullam omnino veritatis notam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 45:3)
Patet itaque a tractatu philosophorum, rerum omnium naturas in decem praedicamenta distribuentium, illam summam majestatem esse exclusam omnino, nec ullo modo regulas aut traditiones eorum ad illam summam atque ineffabilem celsitudinem conscendere, sed creaturarum naturis inquirendis eos esse contentos secundum quod scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:2)
quae potest enim spes esse in ea re p., in qua hominis impotentissimi atque intemperantissimi armis oppressa sunt omnia, et in qua nec senatus nec populus vim habet ullam nec leges ullae sunt nec iudicia nec omnino simulacrum aliquod ac vestigium civitatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 1 1:4)
nec tamen omnino temere illis solibus ulla comparebat avis, nec tristia saecla ferarum exibant silvis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 39:6)
Nec tamen omnino temere illis sedibus ulla Conparebat avis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 14:4)
Proinde librum vel epistulam meam, quam secum ad nos supra dicti adtulerunt, secundum hanc fidem intellegite, ut neque negetis dei gratiam neque liberum arbitrium sic defendatis, ut a dei gratia separetis, tamquam sine illa vel cogitare aliquid vel agere secundum deum ulla ratione possimus, quod omnino non possumus.
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 2:9)
Ut de Washingtonii rebus militaribus pauca dicamus, fateamur necesse est, eum constantiae tantum habuisse, ut neque pericula, neque difficultates ullae, movere, aut omnino flectere poterant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.84)
qui partim omnino motus negant in animis ullos esse debere, quique eos in iudicum mentibus concitent, scelus eos nefarium facere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 220:3)
"Iamque ista, quae ferimus, non parentibus nostris ac nec ulli monstremus alii, immo nec omnino quicquam de eius salute norimus:"
(아풀레이우스, 변신, 5권82)
in quo non vidit neque motum sensu iunctum et [in] continentem infinito ullum esse posse, neque sensum omnino quo non ipsa natura pulsa sentiret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 26:4)
aeternamque dabant vitam, quia semper eorum subpeditabatur facies et forma manebat, et tamen omnino quod tantis viribus auctos non temere ulla vi convinci posse putabant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 40:4)
Nec vero Sulpicio neque Cottae dicere possumus neque cuiquam bono oratori rem ullam ex illis quinque partibus plane atque omnino defuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 59장 2:4)
Sed, quod nos facere nunc ingredinur, ut contra Academicos disseramus, id quidam e philosophis et i quidem non mediocres faciundum omnino non putabant, nec vero esse ullam rationem disputare cum is qui nihil probarent, Antipatrumque Stoicum qui multus in eo fuisset reprehendebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 23:3)
ut quidem nullum omnino esse eum patiatur, nec sperandum ulli nec concupiscendum est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 113:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION